- AQUILA
- I.AQUILAapud Sugerium de Administrat. sua c. 32. Aquilam vero in medio chori ammirantium tactu frequenti deaur atam, reaurari fecimus, aliosque recentioris aevi Sctiptores, lectrum est seu analogium in modum aquilae alas expansas habentis confectum; in quo libriEcclesiastrici, qui ??? Ecclesia leguntur, reponi solent. Ita enim Hugo Flavintac. in Chron. p. 165. Instrumentum vero illud, quod paratum est receptui textus Euangelii, Iobannes Euangelista in similitudine aquilae volantis adornat. Nempe aqutlae hâc specie Euangelistam Iohannem designari volunt. Aquilae istiusmodi cupreae, pretii sexies 20. libr. meminit Necrologium Ecclesiae Ambianensis, apud Car. du Fresne Glossar. ubi Aiglier in Charta vernac. Guilielmi Comitis Hannoniensis A. C. 1409. apud Aegid. Waldum in Histor. Lobiensi l. 9. vocari addir. Graeci quoque in aedibus sacris suas habuêre Aquilas. Euchologium de Ordinatione Episc. p. 305. προσφέρεται ὑπὸ τῶ Κληρικῶν ὁ υποψήφιος ἀχρις τῆς οὐρᾶς τοῦ ἀετοῦ, κρατῶν ἐπὶ χεῖρας ἀυτοῦ ἐγτράφως τοὺς θείους λιβίλλους τῆς ὀρςθοδόξου πίςτεως καὶ λέγει αὐτῷ ὁ μέλλων χειροτονῆσαι αὐαὸν ἀρχιερεὺς. Ubi Goatus, iudice Car. du Fresine, perperam, Aquilam in pavimento depictam, dixit: erat enim analogium, ad quod lecti sacti libelli. Aquilam tamen ab analogio distinguit, qui seripsit Gesta Francorum usque ad Robertum MSS. ex Bibl. Loiselliana, A. C. 1014. Porro multis ipsam sacratissimam aedem honestavit ornamentis: inter quae Analogium Hispanicô metallô fieri fecit fusoriâ arte compâctum, cui imminet aquila alis expansis, apud Eund.II.AQUILAob suam excellentiam a Gentilibus Iovi, ut summo Deorum, olim dicata, eiusque armigera dicta est, unde fulmen trisulcum pedibus gestantem fingebant. Hinc Aquila signum Iovis, Scholiastae Cassaris Germ. ad Arati Phaenom. dicitur; forte ideo, quia, ut scribit Fulgentius, in proeliis aquilam auream, locô insignis, sibi fecit Iuppiter, unde finxêre Poetae, eiussce, eiusce avis ministeriô Ganymedem ab eo raptum este. Sed et iam longe prius de ea Theocrutus dixerat, Διὸς ἄισιος ὄρνις Ζηνός που τόδε σῆμα, Iovis sausta avis, Iovis hoc signum. Aiunt autem, Iovem hanc potissimum sibi avem delegisse, quod, dum adhuc in cunis esset, in Creta insul. nectar eidem quottidie aquila deferret, ex scopulis; ut ex Oceano ambrosiam columbae. Vel, ut alti volunt, quod felici aquilae advolantis auguriô victoriam contra Titanas esset consecutus: Vel sane, quod aquila ζῶον βασιλικὸν, animal regtum sit, uti appellartur ab Aeschyli Scholiaste; et supre mi inter Deos Imperii, quod in Iove finxêre Gentiles, fuerit symbolum. Unde Clearchus Heracleensis Tyrannus, cum se ab ipso Iove prodiisse, populis vellet esse persuasum, Aquilam, tamquam natalium huiusmodi infallibtle indicum, praeferri sibi voluisse legitur. In auguriis certe illi principatus attributus est, ac iam Homericâ aetate, si a dextris, alis expansis, perstrepuisset, boni ominis putatum. Eadem Tarquinio Prisco imperium, Alexandro M. victoriam, at Tarquinio Superbo et Dionysio Siciliensis imperii amissionem dicitur portendisse. Etiam Iovis haec ales aliis praelata est, in Imperatoribus consecrandis. Nam, ut est apud Herodian. l. 4. simul ac Veter. rogo ignem subicerent, Aquila soluta e rogo petebat aetherem, quae in caelum animam Imperatoris deferre credebatur: Unde in num mis cernas parte unâ effigiem Imperatoris; alterâ Aquilam, cut is insideat, cum inscript. CONSECRATIO SC. Praeterea, sigurâ eius significata olim Imperii potentia ac Maiestas: quam ob causam regiis scepttis eam effinxêre insidentem, Dionys. l. 3. Liv. l. 9. Plut. in Romulo; uti et eburneis apud Romanos Consulum ac triumphantium scipionibus. Unde Prudentius contra Symmachum l. 1. v 349.Post trabeas et eburnam Aquilam, sellamque curulem.Qui a quibus eam acceperint an a Persis, quos Aquilam longiori hastae im positam vexilli locô in proeliis extulisse atque inde Aeschylum non aliô Xerxem, quam Α᾿ετοῦ nomine indigitâsse, legimus: an ab Epirotis, de quibus infra dicetur; non adeo liquidum est: cum ab ipsis Rei publ. primordiis inter praecipua supremae dignitatis insignia semper habita sit, tradatque Dionys. Halicarn. eam a Thuscis habuisse Romanos, quibus, post inita pacis focdera, Regum suorum ornatus praecipuos misetint, hosque inter sceptrum eburneum aquilâ insignitum, quod Romani Consules servaverint deinceps, tamquam praecipuum dignitatis suae argumentum. A quo tempore, Aquila, in insignibus militaribus praecipuum primo fuit: cuius custodiam gerebat primipilus sive primus Triariorum Centurio: quem ad honorem fere a primo principe, uti ad hunc a primo hastato pertingebant. Ab hoc itaque Aquilae huius sese expandentis effigies, hastae praepilatae suffixa gestabatur: primum legionibus dicata a C. Mario, Pliniô teste l. 10. c. 4. Unde in nummo veteri videas aquilam bicipitem, argumentum legionum duarum in unam coalitarum. Dein, unicum este coepit, ex quo Marius hic bellô contra Cimbros, coeteris Romanorum signis abrogatis, illam solam retinuit: quae quidem aurea fuit, et in sacrario perinde aureo solebat asservari. Quando vero biceps Aquila invecta fuerit, similiter assequi planum non est; cum nec in Imperatores vel Consules nummis, nec in coeteris rei antiquariae monumentis uspiam occurrat, praeterquam in columna Traiam Romae, ubi militis clypeo insculpta visitur. Et quidem, ut de Orientali Imperio aliquid prius dicam, cum de Occidentali nullum sit dubium, (ubi Rex quidem Roman. unicam, Imperator bicipitem in insignibus habet) de Romano Diogene Imperatore Constantinopolit, eô praeliô, quô a Turcis caesus est, agnitum ab iis, ex aquila aurea loricae intextâ, ait Guilielmus Apuliensis, sed an bicipiti, non indicat, de Gestis Normann. l. 1. p. 23.Indiciis Aquilae, quod plus dabat omnibus armisAurea conspicuum loricae innixa nitorem,Graecorum dominus cognoscitur.Et uniceps Aquila in insignibus gentilitiis Palaeologorum Montferratensium, quâ Imperium Constantinopol. designatur, descripta est; in effigie quoque Constantini Palaeologi Michaelis Imperatoris filii, pallium aquilis cum unico capite inspersum conspiecitur. Praeterea in prioris Theodori Lascaris, eiusdemque Michaelis Palaeologi Imperatorum nummis, quos Octav. exhibuit Strada, si tamen genuini sunt pulvilli, Ita pariter in Michaelis Palaeologi Imperatoris pedibus insperguntur. Ita pariter in Michaelis Palaeologi Imperatoris pedibus substrato pulvillo, ad utrumque latus, uniceps aquila effinigtur: in Andtonici vero ad sinistrum duntaxat, in iis scil. eorundem Augg. imaginibus, quas ex codice Augustano Historiae Georgii Pachymeris. Nicephoro Gregorae praemisit Hieron. Wolphius. Idem tamen Strada Theodori Lascaris iunioris nummum alium deseribit, in cuius pulvillo aquilae bicipites: quomodo etiam effinigtur a Wolphio, ex eodem codice Augustano. Sed et Georgius Phranzes sollennem apparatum, quô Venetiis exceptus est Iohannes Palaeologus Imperatot describens, ait, nautatum, qui navem, quâ ille vehebatur,ducebant, pilcos bicipitibus aquilis fuisse exornatos: et in ipsius navigii puppi, binos exaratos leones, hosque inter similem aquilam effictam. Testatur etiam Ismael Bulialdus, etiamnum in eo Palatio, quod Constantini nomen servat, complura scuta cum bicipiti aquila spectari, Sec et prae manibus haberescribit Car. du Fresne Epistolam Demetrii Palaeologi Despotae ad Carolum VI. Francor. Regem cui adtextum sit sigillum cereum papyro superfusum, in quo biceps Aquila totidemque corollae conspicuae; ut de calceis eorum nil addam de quibus vide infra in voce Tzancae. E quibus omnino confici videtur, Byzantinos aevi posterioris Augustos bicipitem detulisse quilam auream (in campo rubeo) usosque perinde, ac coeteras nationes ar morum insignibus. Vide quoque Iohannem Cantacuzenum, quô locô navalem Andronici Palaeologi Imperatoris ad Chiensem expeditionem proficiscentis apparatum commemorat, l. 2. c. 11. A'Romanis vero ad Byzantinos transiisse armorum seu insignium usum certum est, quam vis non certo definiri possit, quando id primum coeperit, Fuit autem biceps Aquila signum Romant Imperii, in Orient. et Occident. divisi: quod non iam aetate Constautini M. contigisse dicunt; nec demum imperante Carolô M. quod Ulysses Aldrovandus censuit: sed in temporibus Honorii et Arcadii, quorum culpâ Imperium sic est debilitatum, ut inttra saeculum in Occidente, sub Momyllo Augustulo, amissum sit, nec nisi post 324. annos a Carolo praefato instauratum, Gerh. Ioh. Vossius de Idolol. l. 3. c. 76. Aliis tamen haec Aquila biceps non est, sed duae sunt Aquilae concorporatae, in campo aureo, expansis invicem alis, dorsa sibi iungentes; quale signum in columna Antonini quoque se observâsse, tradit Lipsius Analectis ad Milit. Rom. p. 278. Applicatque hoc symbolum Henr. Kippingius ultimae imperii divisioni, quae sub Carolo M. introducta, posteaque stabilita fuit, tunc cum Otto II. Germaniae Im perator residuas Italiae partes, hactenus a Graecis possessas, iure dotis acquisivit, Otto 111. bellô feliciter gestô retinuit, ut numquam eas Graeci recuperate possent: Haec, addens, Aquilae duplicis origo, in qua comprebenaitur Apuliae Regnum nobilissimum, pars Imperii eius, quod Graeciae Caesaves in Occidente viribus suis continebant. Vide omnino eum Iuris Publ. l. 2. c. 1. §. 13. et seqq. et hanc in rem plura, ur et egregia quaedam de Imperator. Germanorum Aquila, quae nigrô colore effingitur, forte quia optimae aquilae is color, deprehendes, apud Car. du Fresne Dissertat. de infertoris aevi numism. E quo hoc unum supperaddimus, Marianum Socinum scribere, Occidentales Impetatores bipartita insignia detulisse, in quorum parte altera dimidia aquila, in altera familiae insignia deseripta fuerint, usque ad Sigismundum Imperatorem, qui, cum Orientalium Imperatorum, videret inclinare potestatem, Saracenis ac Turcis undique in illos irruentibus, primus Aquilam intergram ac bicipitem in insignibus adscripserit, quod nec Carolum M. ne Graecosirritaret, facere ausum addit. Cui sententiae favere videtur lemma adscriptum eiusdem Sigismundi sigillo cereo, uti a Marq. Frehero describitur: in aversa enim parte, circa Aquilam hosce versiculos μνςτηριῶδες quiddam sonantes, legi inquit.AQUILA EZECHIELISSPONTE MISSA EST DE CELIS,VOLAT IPSA SINE META,QUO NEC VATES NEC PROPHETA,EVOLAVIT ALTIUS. etc.Nigram autem aquilam, quam ἀετ`ν μελανότην et μέλαῃα vocant Graeci, Valertam Latini, qui ideo Aquilam nominârunt, quod aquilô, e. subfuscô esset colore, ad cuius imitationem, nigrum colorem Im periali aquilae esse, diximus, Iac Aug. Thuanus de Re Accipitr. l. 2. ita describit:Optima et ipsa aequans animis ingentibus illam,Corporis inferior quamvis sit mole, nec ungue,Aut rostrô tantum valeat, digitisve: sed ortusNon mentita suos, animive oblita virilis,Accipitres collata nothos facit, Hanc quoque nostriValeriam dicunt, Graii melanaeton, atrumQuod reserat rostrô pennisque, atque ungue colorem etc.Neque vero Romani solum Impetii, sed multorum etiam Regum Principumque Aquila gentilitium fuit signum, In Persarum certe exercitu, notat Xenophon Expedit l. 1. regii insignis locô ἀετὸν χρυσοῦν ἐπὶ πέλτης ἐπὶ ξύλον ἀνατεταμένον: Curtiusque de acie Codomanni verba faciens, Inter haec, inquit, Aquilam auream, pennas extendenti similem, sacraverant, Histor. l. 3. c. 5. Vide quae supra iam dicta. Alexander dein M. Aquilam auream pennas extendenti similem sacratam cum sulmine trisulco, in nummis suis cudi curavit, Hub. Goltziô teste Vol. de Graecia univ. Tab. 33. Similem effigiem videmus in nummis Cleopatrae Aegypti Rginae, apud Petrum Seguinum de Numism. sel. p. 55. Apud Romanos, iam ante Caesates, signum Rei publicae fuit, ut diserte vocat sueton. in Aug. c. 94. et supra diximus. Vide quoque infra, ubi de Aquila Consulari. In ipsis Scripturis Sacris, Regiae dignitatis signum fuisse, Nebucadnezari Babylonio et Pharaoni Aegyptio, discimus ex Ezech. c. 17. v. 3. Ulterius Aegyptii procesêre, apud quos in divino cultn Aquilam fuisse, annotavit Diodorus Sic. l. 1. Τὸν δ᾿ ἀετὸν, inquiens, Θηβαῖοι τιμῶσι διὰ τὸ βασιλικὸν εἶναι δοκεῖ τοῦτο τὸ ζῶον καὶ τοῦ Διὸς ἄξιον, Aqulam venerantur Thebaei, quod animal boc Regium et Maiestate Iovis dignum videatur. Sed et Romanos Aquilis suis non minorem venerationem exhibuise, dicemus infra, ubi de Aquila Militari etc. Plura de Regia hac ave, vide apud Gerh. Ioann. Vossium l. cit. passim. Ulyss. Aldrovandum Ornitholog. l. 1. p. 92. Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 37. et Sam, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 1. et seqq. uti de gemma hinc nominatâ, supra voce Aetites.III.AQUILAolim Calydon, urbs Aetoliae Episcopalis sub Archipiscopo Naupactensi ad Evenum fluv. vulgo Ayton, teste Sophianô.IV.AQUILAsidus caeleste, cuius ala dextra circulum Aequinoctialem parum prodit: sinistra autem non longe a capite Ophiuchi videtur. Rostrum eius a reliquo corpore dividit circulus a Cancro ad Capricornum perveniens. Exortô Leone occidit, oritur autem cum Capricorno. Habet in capite Stellam unam, m uttaque penna unam, in cauda unam. Inter astra autem receptus dicitur Aquila, quod Iovem Cretensem, cum adhuc infans esset, in spelunca, ne a Saturno patreoccideretur, absconditum nectare nutriverit, uti tradidit Maero Poerria Byzantina, in bis,Νέκταρ δ᾿ εν πέτρης μέγας αἰετὸς αἰὲν ἀφύςςωνΓαμφηλῆ φορέεσκε πετῶν Διῒ μητιόεντι.Τὸν καὶ νικησας πάτερα Κρόνον εὐρυόπα ΖεὺςΑ᾿ςθάνατον ποίησε, καὶ οὐρανῷ ἐγκατέναςςεν.Vel quod Iovi ad expeditionen bellicam adversus Titanes, qui parentes eius in vincula coniecerant, accincto, haec avis augutium futurae victoriae in Naxo attulecit, et arma pugnanti subministrârit. Unde et sibi sacram Iuppiter in posterum volnit, et in reliquis expeditionibus Aquilae effigier pro signis militaribus usus est; quod imitati sunt postea Romani, ut aurhor est Alex. ab Alex. l. 2. c. 2. Imo attribuit illi tantam facultatem, ac immunitatem, ut nullô fulminis ictu laedi unquam, et solis fulgorem oculis semper apettis, ac minime hebescentibus intueri possit. Veletiam, quod formosissimum illum Ganymedem Trois, Troianorum Regis filium, centesimô circiter annô ante bellum Troianum, rapuerit, ac in caelum portaverit, quo Deorum conlnetudine frueretur: ut auctor est Apollonius Argonaut. l. 3.---- Μετὰ και Γανυμήδεα, τὸν π᾿άποτε ΖεὺςὈυρανῷ ἐγ´κατέναςςεν ἐφέςτιον ἀςθαῃατοισιν,Κάλλεος ἱμερςθείς. --- ---Ubi Scholiastes: Τὸν δὲ Γανυμήδην Ὅμηρος οὐχ ὑπὸ Διὸς ἡρπάςθαι, ἀλλ᾿ ὑπὸ τῶν ςθεῶν φησιν. Ουδὲ δἰ ἔρωτα καὶ πὀςθον, ἀλλ᾿ ἕςτε Διῒ ὀινοχοεὐειν,Τὸν γἀρ κ᾿νηρείψαντο ςθεοὶ Διῒ ὀινοχοεύειν.Unde et traditum illi imperium in ceteras aves, teste Horatiô, Carm. l. 4. Od. 4. v. 1.Qualem ministrum fulminis alitemCui Rex Deorum regnum in aves vagasPermisit, expertus sidelem Iuppiter in Ganymede siavo.Alii tamen tradunt, Iovem ipsum in Aquilam conversum, Ganymedem ex luco agris Priapenis, et Cyzcenis contermino rapuisse: unde locus ille postmodum Harpagia sit dictus, testante Strabone l. 13. Verum raptor ille non Aquaila fuit, neque Iuppiter Phrygius, qui Ganymeden rapuit, aut rapi curavit, in Aquilam transformatus; ut poeticâ saltem side traditur. Proinde suspicatur Philippus Caesius, navem fuisse Aquilam dictam, ob Aquilae insigne, vel, si mavis, cohortem, aut exercitum Phrygium, Aquilae picturâ in vexillis militaribus, ut modo diximus, utentem: quorum vel huius, vel illius adminiculô Tantalus, Phrygrae et Paphlagoniae Rex catamitum hunc abduxerit. Unde et Troi patri Ganymedis, ac Tantalo maximum bellum exortum esse, indicat Phanocles apud Eusebum et Orosium. Verum quidam hîc intelligunt Aquilam, illam Typhone et Echidnâ, ur vulgo fabulantur, prognatam: quae promethei, Iapeti fillii, quem osiris, sive Mizraim partis Aegypti praesecerat, cor, et iecur in monte Caucalo exedisse, et ab Hercule postea sagittis transfixa dicitur, uti traditum est Duridi Samio, Pherecydi l. 2. et 10. Histor. Apollonio l. 2. Argon. Hesiodo in Theogonia, ac Luciano in Prometh. et dial. de Sacrificiis. Hi Prometheum tantis cruciatibus a Iove affectum scribunt; quod igne (nempe rerum Divinarum, et Scientiarum cognitione) morralibus divinitus ademptô, Minervae (h. e. Sapientiae) auxiliô in caelum ascenderit, ibique ferulâ ad currum solis admotâ, eum rursus in terram portaverit. Cuius tamen aliam causam affert Menander; nempe quia Prometheus invenerit feminam (forte Philosophiam intelligit) omnium humanarum calamitatum aucotrem, et animalium genus scelestissimum, vel quia Palladem, h. e. sapientiam amaverit: uti Duridi Proditum. Verum de his plura in Prometheus. Antequam veromanum de tabula tollam, dicere est anim us; quod quidam Veterum in ea quoque, ut videtur, fuerint opinione, animam Platonis in hanc Aquilam caelestem fuisse conversam. Et indicat idem Speusippus, aut quisquis ille fuit, qui Graecum illud epigramma in tumulum Platonis composuit, quod aliquis ita transtulit:Cur, Aquila, ad tumulum bunc volitas= dic; numquid ab astrisHîc babitare Deum forte aliquem intuita es?Imo anima exstincti sum diva Platonis; OlympumQuae colo: sed corpus terrigenûm Attica babet.Nic. Lloydius.V.AQUILAurbs Episcopalis Brutiorum, ex ruinis Furconii antiquissimi oppidi, a Longobardis aedisicata. Volaterr an. Ex praecipuisregni Neapolitani logitud. 37. 10. latitud. 42. 19. Vide Amiternum. Item Scythiae fluv. Herodot. Etiam Aquila Maior et Minor, Manritaniae Tingitanae loca duo. Antonin. Fuit et Tusciae mediterraneae urbs, Aquapendente Leandro.VI.AQUILAvir Iudaeus ex Ponto, Actor. c. 18. v. 2. Alius, qui libros Veter. Testamenti ex Hebraeo in Graecum sermonem transtulit. Vixit sub Hadriano, a quo Aedtlis factus, et Hierosolymae, quam hic Imperator Aeliam a nomine suo vocavit, condendae praepositus est. In hoc munere dum versatur, Religionem Christianam amplexus, et baptizatus est, sed ob nimium Astrologiae amorem a communione exclusus, transiit ad Iudaeos, citcumcisione admissâ. A quid bus cum Hebraeam linguam utcumque didicisset, Biblia Graece sic vertit, ut animum in 70. Interpret. et Christum infensionrem non raro prodat. Morerius in Aquila. Voss. de Art. Gram. l. 1. c. 31. Aquila Ponticus ex Gentili Christianus, posteaque Iudaeus factus, cum Hebraice didicisset, sub Caesare Hadriano A. C. 129. Vetcris Instrumenti libros Graece ita transtulit, ut verbum verbo redderet.VII.AQUILAvulgo l' Aigle, oppid. Franciae, in Normannis, ad Rillam fluv. Orderico Vitali. Histor. Eccl. l. 4. vocatur castrum Aquila, a nido aquilae, in quercu ibi: cum conderetur, reperro. Eius Auctor Fuibertus eidem dicitur, qui praefatô librô illud quoque Oppidum Richerii appellat. Oppidulum est, ad flum. Riselam, Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide et ad Aquilas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.